Charter Document - 03490005
Charter Number: | 03490005 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Malmesbury Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0685 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 1169) |
Charter:
Ea quæ secundum timorem et amorem domini religiosa largitionis devotione diffiniuntur quamvis solus sermo sufficeret promulgare tamen pro incerta futurorum temporum conditione scriptis publicis et documentorum gestis sunt confirmanda Quapropter ego Berhtwald regnante domino rex pro remedio animæ meæ et indulgentia commissorum criminum aliquam terram conferre largirique Aldelmo abbati decrevi id est illam de orientali parte fluminis quod appellatur Temis juxta vadum cujus vocabulum est Sumerford xl cassatos ea scilicet diffinitione ut omni servitute secularium potestatum portio terræ illius perpetualiter sit libera ad serviendum necessitatibus monachorum Deo servientium in monasterio quod nominatur Maldumesburg Et ut firmius ac tenatius hæc donatio in perpetuum roboretur etiam præcellentissimum monarchum Ethelredum ad testimonium ascivimus regem cujus consensu et confirmatione hæc munificentia acta est Si quis contra hanc donationem venire temptaverit aut tirannica fretus potestate invaserit sciat se in tremendo cunctorum examine coram Christo rationem redditurum Actum publice in sinodo juxta vadum Bregford mense Julio tricesima die mensis ejusdem indictione xiii anno ab incarnatione domini dc octogesimo quinto
Markups
Diplomatics Markup:
Ea quæ secundum timorem et amorem domini religiosa largitionis devotione diffiniuntur quamvis solus sermo sufficeret promulgare tamen pro incerta futurorum temporum conditione scriptis publicis et documentorum gestis sunt confirmandaarenga Quapropterwords of disposition standard ego Berhtwald regnante domino rexwords of disposition particulars pro remedio animæ meæ et indulgentia commissorum criminumpro salute clause aliquam terramobject of conveyance standard conferre largiriquewords of disposition standard Aldelmo abbatigrantee particulars decreviwords of disposition standard id est illam de orientali parte fluminis quod appellatur Temis juxta vadum cujus vocabulum est Sumerfordland extent xl cassatosobject of conveyance particulars ea scilicet diffinitioneland extent ut omni servitute secularium potestatum portio terræ illius perpetualiter sit liberaexemption ad serviendum necessitatibus monachorum Deo servientium in monasterio quod nominatur Maldumesburgpurpose of act Et ut firmius ac tenatius hæc donatio in perpetuum roboretur etiam præcellentissimum monarchum Ethelredum ad testimonium ascivimus regem cujus consensu et confirmatione hæc munificentia acta estcorroboration Si quis contra hanc donationem venire temptaverit aut tirannica fretus potestate invaserit sciat se in tremendo cunctorum examine coram Christo rationem redditurumanathema Actum publicedate clause standard in sinodo juxta vadum Bregforddate clause particulars mense Julio tricesima die mensis ejusdemdate clause particulars indictionedate clause standard xiiidate clause particulars anno ab incarnatione dominidate clause standard dc octogesimo quintodate clause particulars
Names Markup:
Ea quæ secundum timorem et amorem domini religiosa largitionis devotione diffiniuntur quamvis solus sermo sufficeret promulgare tamen pro incerta futurorum temporum conditione scriptis publicis et documentorum gestis sunt confirmanda Quapropter ego Berhtwald regnante domino rex pro remedio animæ meæ et indulgentia commissorum criminum aliquam terram conferre largirique Aldelmo abbati decrevi id est illam de orientali parte fluminis quod appellatur Temis juxta vadum cujus vocabulum est Sumerford xl cassatos ea scilicet diffinitione ut omni servitute secularium potestatum portio terræ illius perpetualiter sit libera ad serviendum necessitatibus monachorum Deo servientium in monasterio quod nominatur Maldumesburg Et ut firmius ac tenatius hæc donatio in perpetuum roboretur etiam præcellentissimum monarchum Ethelredum ad testimonium ascivimus regem cujus consensu et confirmatione hæc munificentia acta est Si quis contra hanc donationem venire temptaverit aut tirannica fretus potestate invaserit sciat se in tremendo cunctorum examine coram Christo rationem redditurum Actum publice in sinodo juxta vadum Bregford mense Julio tricesima die mensis ejusdem indictione xiii anno ab incarnatione domini dc octogesimo quintodate