Charter Document - 03480033
| Charter Number: | 03480033 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of Burton Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1011 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
eSawyer (S 923) |
Charter:
Carta Æþelredi regis de Burhalim anno domini mxi APx Sunne vereque bonitatis Deum solum substantia simplum personis triplum constare nemini ratione vigentium hesitandum est qui sue incircumscripte diuamia maiestatis circumscripta queque quasi pugillo continent chirali cunctaque que sunt eius bonitate bona sunt non tamen condita per se set quia a summo bono essendi ceperant formam bona sunt Quam ob causam eiusdem summe bonitatis bona perpetualiter siquidem permanenda viuiaci mentis intencione iugiter appetenda sunt quibus quippe adeptis nichil desiderabilius excellentiusve requiri quibit Hinc etenim ego Eþelredus tocius rector archosque Bryttannie regalis potentie dignitatibus Dei dapsilitate inpensima fauente preditus opum largitione caducarum transitoriarumque bona haut caduca hautque defectiua adipisci omnimodo exoptans inter cetera bonorum studia largiendorum quibus me minime deficientis agalliasmata regni adepturum esse spero terre particulam quandam duas videlicet cassatas Elemod ministro gratissimo libens hilarisque impartior ob ipsius siquidem indefessi obsequia famulatus que quidem terra a gnosticis patrie accolis Burhhalun nuncupatur Eandem denique terram quamdiu spiramine attrahendo uel emittendo frui valeat tocius alienus conflictus securus possideat dumque se vivacis alitum flaminis amissum ire perspexerit arbitrium ei liberum assistat cui successorum eius alieno scilicet uel propinquo eandem terram subigat possidendam Matronae autem suprascripte tam naturales quam legittimas villas michi iure decretario assignatas ministro prememorato Elemodo viginti et vnius librarum appensibus aureis michi concessis alacriter condonaui Itaque hoc nostre largitionis donum in ipsius arbitrio tuta semper valletur libertate cum cunctis ad ipsam rite pertinentibus terram campis videlicet [] tribus causis exceptis [] Sit ergo terre istius libertas vndique solida et munita et antiquioris uel iunioris libri quocumque modo prolati nullomodo contradictioni subiaceat set magis omnibus hostibus deuictis proprie potestatis ditione floreat Istis terminibus predicta terra circumgirata est [] mxi + Ego Æþelred rex tocius Brittannice telluris hanc libertatem confirmaui + Ego Ælfheagus Dorobernensis ecclesie archiepiscopus consignaui + Ego Wustanus Eboracensis archiepiscopus consensi + Ego Ælfgyuu collaterana eiusdem regis hoc michi placere professa sum + Ego Æþelstanus clyto confirmaui + Ego Eadmund clyto consignaui + Ego Eadred clyto corroboraui + Ego Eadwig clyto coniuui + Ego Eadweard clyto consolidaui + Ego Ælfhun episcopus conquieui + Ego Æþelwold episcopus coniugaui + Ego Lyuuingc episcopus communeraui + Ego Æþelric episcopus consensi + Ego Ælfwold episcopus conclaui + Ego Aþulf episcopus confixi + Ego Godwine episcopus confirmaui + Ego Eadnoð episcopus coadunaui + Ego Ælfmær episcopus consolidaui et ceteri abbates sex duces iiij et ministri viginti et tres
Markups
Diplomatics Markup:
Carta Æþelredi regis de Burhalim anno domini mxirubric APxinvocatio Sunne vereque bonitatis Deum solum substantia simplum personis triplum constare nemini ratione vigentium hesitandum est qui sue incircumscripte diuamia maiestatis circumscripta queque quasi pugillo continent chirali cunctaque que sunt eius bonitate bona sunt non tamen condita per se set quia a summo bono essendi ceperant formam bona sunt Quam ob causam eiusdem summe bonitatis bona perpetualiter siquidem permanenda viuiaci mentis intencione iugiter appetenda sunt quibus quippe adeptis nichil desiderabilius excellentiusve requiri quibitarenga Hinc etenimwords of disposition standard ego Eþelredus tocius rector archosque Bryttanniewords of disposition particulars regalis potentie dignitatibus Dei dapsilitate inpensima fauente preditus opum largitione caducarum transitoriarumque bona haut caduca hautque defectiua adipisci omnimodo exoptans inter cetera bonorum studia largiendorum quibus me minime deficientis agalliasmata regni adepturum esse spero terre particulam quandam duas videlicet cassatasobject of conveyance standard Elemod ministro gratissimo libens hilarisque impartior ob ipsius siquidem indefessi obsequia famulatus que quidem terra a gnosticis patrie accolis Burhhalun nuncupatur Eandem denique terram quamdiu spiramine attrahendo uel emittendo frui valeat tocius alienus conflictus securus possideat dumque se vivacis alitum flaminis amissum ire perspexerit arbitrium ei liberum assistat cui successorum eius alieno scilicet uel propinquo eandem terram subigat possidendam Matronae autem suprascripte tam naturales quam legittimas villas michi iure decretario assignatas ministro prememorato Elemodo viginti et vnius librarum appensibus aureis michi concessis alacriter condonaui Itaque hoc nostre largitionis donum in ipsius arbitrio tuta semper valletur libertateexemption cum cunctis ad ipsam rite pertinentibus terram campis videlicetobject of conveyance standard [] tribus causis exceptisexception clause [] Sit ergo terre istius libertas vndique solida et munita et antiquioris uel iunioris libri quocumque modo prolati nullomodo contradictioni subiaceat set magis omnibus hostibus deuictis proprie potestatis ditione floreatobligation Istis terminibus predicta terra circumgirata est [] mxiland extent +witness clause standard Ego Æþelred rex tocius Brittannicewitness clause particulars telluris hanc libertatem confirmauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Ælfheagus Dorobernensis ecclesie archiepiscopuswitness clause particulars consignauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Wustanus Eboracensis archiepiscopuswitness clause particulars consensiwitness clause standard +witness clause standard Ego Ælfgyuu collaterana eiusdem regiswitness clause particulars hoc michi placere professa sumwitness clause standard +witness clause standard Ego Æþelstanus clytowitness clause particulars confirmauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Eadmund clytowitness clause particulars consignauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Eadred clytowitness clause particulars corroborauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Eadwig clytowitness clause particulars coniuuiwitness clause standard +witness clause standard Ego Eadweard clytowitness clause particulars consolidauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Ælfhun episcopuswitness clause particulars conquieuiwitness clause standard +witness clause standard Ego Æþelwold episcopuswitness clause particulars coniugauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Lyuuingc episcopuswitness clause particulars communerauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Æþelric episcopuswitness clause particulars consensiwitness clause standard +witness clause standard Ego Ælfwold episcopuswitness clause particulars conclauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Aþulf episcopuswitness clause particulars confixiwitness clause standard +witness clause standard Ego Godwine episcopuswitness clause particulars confirmauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Eadnoð episcopuswitness clause particulars coadunauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Ælfmær episcopuswitness clause particulars consolidauiwitness clause standard et ceteri abbates sex duces iiij et ministri viginti et treswitness clause standard
Names Markup:
Carta Æþelredi regis de Burhalim anno domini mxidate APx Sunne vereque bonitatis Deum solum substantia simplum personis triplum constare nemini ratione vigentium hesitandum est qui sue incircumscripte diuamia maiestatis circumscripta queque quasi pugillo continent chirali cunctaque que sunt eius bonitate bona sunt non tamen condita per se set quia a summo bono essendi ceperant formam bona sunt Quam ob causam eiusdem summe bonitatis bona perpetualiter siquidem permanenda viuiaci mentis intencione iugiter appetenda sunt quibus quippe adeptis nichil desiderabilius excellentiusve requiri quibit Hinc etenim ego Eþelredus tocius rector archosque Bryttannie regalis potentie dignitatibus Dei dapsilitate inpensima fauente preditus opum largitione caducarum transitoriarumque bona haut caduca hautque defectiua adipisci omnimodo exoptans inter cetera bonorum studia largiendorum quibus me minime deficientis agalliasmata regni adepturum esse spero terre particulam quandam duas videlicet cassatas Elemod ministro gratissimo libens hilarisque impartior ob ipsius siquidem indefessi obsequia famulatus que quidem terra a gnosticis patrie accolis Burhhalun nuncupatur Eandem denique terram quamdiu spiramine attrahendo uel emittendo frui valeat tocius alienus conflictus securus possideat dumque se vivacis alitum flaminis amissum ire perspexerit arbitrium ei liberum assistat cui successorum eius alieno scilicet uel propinquo eandem terram subigat possidendam Matronae autem suprascripte tam naturales quam legittimas villas michi iure decretario assignatas ministro prememorato Elemodo viginti et vnius librarum appensibus aureis michi concessis alacriter condonaui Itaque hoc nostre largitionis donum in ipsius arbitrio tuta semper valletur libertate cum cunctis ad ipsam rite pertinentibus terram campis videlicet [] tribus causis exceptis [] Sit ergo terre istius libertas vndique solida et munita et antiquioris uel iunioris libri quocumque modo prolati nullomodo contradictioni subiaceat set magis omnibus hostibus deuictis proprie potestatis ditione floreat Istis terminibus predicta terra circumgirata est [] mxi + Ego Æþelred rex tocius Brittannice telluris hanc libertatem confirmaui + Ego Ælfheagus Dorobernensis ecclesie archiepiscopus consignaui + Ego Wustanus Eboracensis archiepiscopus consensi + Ego Ælfgyuu collaterana eiusdem regis hoc michi placere professa sum + Ego Æþelstanus clyto confirmaui + Ego Eadmund clyto consignaui + Ego Eadred clyto corroboraui + Ego Eadwig clyto coniuui + Ego Eadweard clyto consolidaui + Ego Ælfhun episcopus conquieui + Ego Æþelwold episcopus coniugaui + Ego Lyuuingc episcopus communeraui + Ego Æþelric episcopus consensi + Ego Ælfwold episcopus conclaui + Ego Aþulf episcopus confixi + Ego Godwine episcopus confirmaui + Ego Eadnoð episcopus coadunaui + Ego Ælfmær episcopus consolidaui et ceteri abbates sex duces iiij et ministri viginti et tres
