Charter Document - 03460051

Charter Document - 03460051


Charter Number: 03460051
Cartulary Title: Charters of Abingdon Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0955
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
Anglo Saxon Charters (S 567)
British Library - Cotton MS Claudius C IX (f111r)
eSawyer (S 567)

Charter:

Anno dominice incarnationis dcccclv Ego Eadred totius Albionis gubernator et rector animaduertens quodam mihi abbate per uetusta priuilegia narrante nomine Æþelwold uillam que uulgari onomate Æbbandun dicitur cum suis appendiciis rusculis priscis temporibus cenobio quod situm in eadem uillula constat fore subiugatam uerum tempore quo archipirate totam hanc insulam deuastantes peruagati sunt ab auo meo rege uidelicet Ælfredo ipsam cum omnibus suis adiectiuis a predicto cenobio fuisse abstractam uictori Domino impares pro uictoria qua functus est reddens taliones Nunc igitur ob quam rem cum consilio atque consensu meorum presulum obtimatumque quorum nomina caraxantur inferius pro redemptione anime meæ et pro expiatione scelerum meorum predecessorum eandem uillam prefato arcisterio ad usus predicti abbatis fratrumque inibi Deo seruientium uoti compos perpetualiter restituo Terras uero appendicias que per loca diuersa ad eandem uillam pertinent id est Gaincg x Gosige x Weorðe xxx Cumenoran xxx cum licentia prenominati abbatis subiectorumque sibi fratrum diebus uite mee ad necessarios perfruar usus decurso autem uite mee spatio eedem cum omnibus ipsarum suppellectibus ad prescriptam uillam redacte iugiter predicto monasterio subiugentur Siquis autem hanc nostre munificentie singrapham quam ego ab omni seculari iugo reddidi liberam tribus exceptis expeditione pontis arcisue constructione demonica instinctus philargiria infringere immutareue aliorsum quam constituimus presumpserit sit alienatus a consortio sancte Dei æcclesiæ et a participatione corporis et sanguinis Iesu Christi eternisque baratri lugubriter deputatus incendiis cum Iuda Christi proditore iugiter crucietur ni prius digna satisfactione emendauerit quod contra nostrum deliquit decretum Hec autem sunt huiusce donationis seu libertatis testium nomina + Ego Eadred Christi suffragante gratia basileus hoc donum agie crucis taumate confirmaui + Ego Odo Dorobernice sedis archipresul consolidaui + Ego Oscytel Eboracensis æcclesiæ primas consensi + Ego Ælfsinus Wentane cathedre pontifex roboraui + Ego Osulf episcopus huic regie dapsilitati affui + Ego Eadgiua eiusdem regis genitrix donationem adquisiui + Ego Æthelwold prefati cenobii abbas congaudens dictaui + Ego Ælfere minister + Ego Ælfgar minister + Ego Ælfeah minister + Ego Brihtferth minister + Ego Osulf minister + Ego Ælfuuine minister + Ego Ealdred minister + Ego Ælfred minister

Source (click image below to view full size)

Markups

Diplomatics Markup:



















Anno dominice incarnationisdate clause standard dcccclvdate clause particulars Ego Eadred totius Albionis gubernator et rectorwords of disposition particulars animaduertens quodam mihi abbate per uetusta priuilegia narrante nomine Æþelwold uillam que uulgari onomate Æbbandun dicitur cum suis appendiciis rusculis priscis temporibus cenobio quod situm in eadem uillula constat fore subiugatam uerum tempore quo archipirate totam hanc insulam deuastantes peruagati sunt ab auo meo rege uidelicet Ælfredo ipsam cum omnibus suis adiectiuis a predicto cenobio fuisse abstractam uictori Domino impares pro uictoria qua functus est reddens talionesnarration Nunc igitur ob quam remwords of disposition standard cum consilio atque consensu meorum presulum obtimatumque quorum nomina caraxantur inferiusconsent clause pro redemptione anime meæ et pro expiatione scelerum meorum predecessorumpro salute clause eandem uillamobject of conveyance particulars prefato arcisteriograntee particulars ad usus predicti abbatis fratrumque inibi Deo seruientium uotipurpose of act compos perpetualiter restituowords of disposition standard Terras uero appendicias que per loca diuersa ad eandem uillam pertinentobject of conveyance standard id est Gaincg x Gosige x Weorðe xxx Cumenoran xxxobject of conveyance particulars cum licentia prenominati abbatis subiectorumque sibi fratrum diebus uite mee ad necessarios perfruar usus decurso autem uite mee spatio eedem cum omnibus ipsarum suppellectibus ad prescriptam uillam redacte iugiter predicto monasterio subiugenturclausulae Siquis autem hanc nostre munificentie singraphamanathema quam ego ab omni seculari iugo reddidi liberamexemption tribus exceptis expeditione pontis arcisue constructioneexception clause demonica instinctus philargiria infringere immutareue aliorsum quam constituimus presumpserit sit alienatus a consortio sancte Dei æcclesiæ et a participatione corporis et sanguinis Iesu Christi eternisque baratri lugubriter deputatus incendiis cum Iuda Christi proditore iugiter crucietur ni prius digna satisfactione emendauerit quod contra nostrum deliquit decretumanathema Hec autem sunt huiusce donationis seu libertatis testium nominawitness clause standard +witness clause standard Ego Eadred Christi suffragante gratia basileuswitness clause particulars hoc donum agie crucis taumate confirmauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Odo Dorobernice sedis archipresulwitness clause particulars consolidauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Oscytel Eboracensis æcclesiæ primaswitness clause particulars consensiwitness clause standard +witness clause standard Ego Ælfsinus Wentane cathedre pontifexwitness clause particulars roborauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Osulf episcopuswitness clause particulars huic regie dapsilitati affuiwitness clause standard +witness clause standard Ego Eadgiua eiusdem regis genitrixwitness clause particulars donationem adquisiuiwitness clause standard +witness clause standard Ego Æthelwold prefati cenobii abbaswitness clause particulars congaudens dictauiwitness clause standard +witness clause standard Ego Ælfere ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælfgar ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælfeah ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Brihtferth ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Osulf ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælfuuine ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Ealdred ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælfred ministerwitness clause particulars

Names Markup:



Anno dominice incarnationis dcccclvdate Ego Eadred totius Albionis gubernator et rector animaduertens quodam mihi abbate per uetusta priuilegia narrante nomine Æþelwold uillam que uulgari onomate Æbbandun dicitur cum suis appendiciis rusculis priscis temporibus cenobio quod situm in eadem uillula constat fore subiugatam uerum tempore quo archipirate totam hanc insulam deuastantes peruagati sunt ab auo meo rege uidelicet Ælfredo ipsam cum omnibus suis adiectiuis a predicto cenobio fuisse abstractam uictori Domino impares pro uictoria qua functus est reddens taliones Nunc igitur ob quam rem cum consilio atque consensu meorum presulum obtimatumque quorum nomina caraxantur inferius pro redemptione anime meæ et pro expiatione scelerum meorum predecessorum eandem uillam prefato arcisterio ad usus predicti abbatis fratrumque inibi Deo seruientium uoti compos perpetualiter restituo Terras uero appendicias que per loca diuersa ad eandem uillam pertinent id est Gaincg x Gosige x Weorðe xxx Cumenoran xxx cum licentia prenominati abbatis subiectorumque sibi fratrum diebus uite mee ad necessarios perfruar usus decurso autem uite mee spatio eedem cum omnibus ipsarum suppellectibus ad prescriptam uillam redacte iugiter predicto monasterio subiugentur Siquis autem hanc nostre munificentie singrapham quam ego ab omni seculari iugo reddidi liberam tribus exceptis expeditione pontis arcisue constructione demonica instinctus philargiria infringere immutareue aliorsum quam constituimus presumpserit sit alienatus a consortio sancte Dei æcclesiæ et a participatione corporis et sanguinis Iesu Christi eternisque baratri lugubriter deputatus incendiis cum Iuda Christi proditore iugiter crucietur ni prius digna satisfactione emendauerit quod contra nostrum deliquit decretum Hec autem sunt huiusce donationis seu libertatis testium nomina + Ego Eadred Christi suffragante gratia basileus hoc donum agie crucis taumate confirmaui + Ego Odo Dorobernice sedis archipresul consolidaui + Ego Oscytel Eboracensis æcclesiæ primas consensi + Ego Ælfsinus Wentane cathedre pontifex roboraui + Ego Osulf episcopus huic regie dapsilitati affui + Ego Eadgiua eiusdem regis genitrix donationem adquisiui + Ego Æthelwold prefati cenobii abbas congaudens dictaui + Ego Ælfere minister + Ego Ælfgar minister + Ego Ælfeah minister + Ego Brihtferth minister + Ego Osulf minister + Ego Ælfuuine minister + Ego Ealdred minister + Ego Ælfred minister