Charter Document - 03441368
| Charter Number: | 03441368 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Norwich 1289-1299 Volume 41 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Letter |
| Date: | 1291 |
| Date type: | Internal, Calendar |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Embedded Document |
Charter:
Venerabili in Cristo patri domino Dei gratia Norwycensi episcopo Ricardus eiusdem miseratione Londoniensis episcopus salutem et fraterne dilectionis continuum incrementum Litteras domini Iohannes Dei gratia Cantuariensis archiepiscopi totius Anglie primatis recepimus in hec verba [] Quocirca utriusque superioris auctoritate mandati vobis qua decet reverentia iniungimus et mandamus quatinus omnes et singulos in vestre existentes dioecesi qui secundum dictarum litterarum exigentiam sunt vocandi ad diem et locum in eisdem statutos citantes peremptorie vosmet ipsi legitime com pareatis ibidem facturi et recepturi quod conveniat apostolice voluntati quid autem in hac parte feceritis una cum citatorum et dignitatum sufficienter designatis nominibus ante comparationis predicte diem litteris vestris patentibus continentibus harum seriem nobis saltem per octo dierum spatium rescribentes Valete Datum apud Clacketon vii kalendas Ianuarii anno Domini supradicto
Markups
Names Markup:
Venerabili in Cristo patri domino Dei gratia Norwycensi episcopo Ricardus eiusdem miseratione Londoniensis episcopus salutem et fraterne dilectionis continuum incrementum Litteras domini Iohannes Dei gratia Cantuariensis archiepiscopi totius Anglie primatis recepimus in hec verba []embed Quocirca utriusque superioris auctoritate mandati vobis qua decet reverentia iniungimus et mandamus quatinus omnes et singulos in vestre existentes dioecesi qui secundum dictarum litterarum exigentiam sunt vocandi ad diem et locum in eisdem statutos citantes peremptorie vosmet ipsi legitime com pareatis ibidem facturi et recepturi quod conveniat apostolice voluntati quid autem in hac parte feceritis una cum citatorum et dignitatum sufficienter designatis nominibus ante comparationis predicte diem litteris vestris patentibus continentibus harum seriem nobis saltem per octo dierum spatium rescribentes Valete Datum apud Clacketon vii kalendas Ianuarii anno Domini supradicto
