Charter Document - 03441307
Charter Number: | 03441307 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1289-1299 Volume 41 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis in Cristo filiis priori et fratribus heremitis ordinis sancti Augustini salutem et apostolicam benedictionem Vota devotorum ecclesie fructum salutis eterne continere perspicimus quo potentiora sunt omnibus libenter ad effectus deduci gratiam procuramus Hinc est quod nos vestris piis desideriis annuentes ut de licentia et assensu dyocesanorum ac rectorum ecclesiarum parochialium fratres sacerdotes ordinis vestri recurrentium ad ipsos confessiones audire ac eis penitentiam iniungere salutarem necnon ut illi ex eisdem quibus virtutum Dominus contulit scientiam predicationis et gratiam possint proponere verbum Dei populis vobis auctoritate presentium duximus concedendum Nulli igitur omnino hominum liceat hanc paginam nostram nostre concessionis infringere vel ei ausutemerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lugdun v nonas Iulii pontificatus nostri anno vii