Charter Document - 03440365
Charter Number: | 03440365 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1289-1299 Volume 41 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1294 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Radulphus permissione divina Norwicensis ecclesie minister salutem in omnium salvatore Quoniam ad promerenda sempiterna gaudia sanctorum suffragia sunt admodum oportuna loca sanctorum eorumque festa sollempnia omnia sunt pia devotione fidelium veneranda ut dum Dei honoramus amicos in terris ipsi nos in celis amabiles reddant Deo et nos ipsorum quodamodo vendicantes patrocinium quod vota nostra non optinent eorum mereamur intercessionibus optinere Cupientes igitur ut hospitale Norwyci in honore sancti Egidii constructum et dedicatum in festivitate eiusdem sancti et aniversario diei dedicationis hospitalis eiusdem congruis honoribus et debitis attollatur et a Cristi fidelibus ad animarum salutem frequentius veneretur dedicationis predicte festivitatem que in die sollempnitatis festi sancti antedicti utrique festivitati non debitis celebritate devotione ac reverentia sollempnitatum huiusmodi impediente concursu hactenus agebatur quinto nonas Octobris ut divini nominis cultus in hoc augeatur et dedicationis antedicte temporis anniversarii celebritas salubriter honoretur et fidelium devotio ad salutis opera propensius excitetur volumus decetero et precipimus sollempniter celebrari Et de Dei omnipotentis misericordia patris et filii et spiritus sancti gloriose viginis Marie beatorum Petri et Pauli apostolorum omniumque sanctorum meritis et precibus confidentes omnibus parochianis nostris et aliis quorum diocesani hanc nostram indulgentiam ratam habere curaverint vere contritis et confessis qui ad ecclesiam seu hospitale sancti Egidii predictum dicto anniversarii dedicationis die et per octo dies sequentes devote accesserint et orationem dominicam cum salutatione virginis gloriose pia mente dixerint vel ad pauperum ad illud confluentium hospitale sustentationem grata errogaverint subsidia caritatis quadraginta dies penitentie misericorditer relaxamus In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum apponi fecimus Dat apud Ekles vi idus Septembris anno Domini MCC nonagesimo quarto et consecrationis nostre anno sexto