Charter Document - 03440363

Charter Document - 03440363


Charter Number: 03440363
Cartulary Title: Norwich 1289-1299 Volume 41
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1299
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint Radulphus permissione divina Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra quod cum nuper inter magistrum Saerum archidiaconum Suff ex parte una et religiosos viros priorem et conventum ecclesie sancte Trinitatis Norwic ex parte altera orta fuisset questio super quibusdam procurationibus ratione visitationis sue percipiendis de ecclesiis eorundem religiosorum videlicet de ecclesia de Denham et Henlee ac idem archidiaconus necnon iidem religiosi super premissis ordinationi nostre tam pro se quam pro successoribus suis pure sponte et absolute se submiserunt unde nos invocata spiritus sancti gratia ne premissa redirent in materiam recidive questionis auctoritate pontificali ordinavimus Et quia in ordinatione nostra pro eo quod iidem prior et conventus nobis inmediate sunt subiecti oneravimus portiones vicariorum in procurationibus solvendas Nolentes tamen portiones dictorum vicariorum in aliquo diminui auctoritate predicta ordinamus laudamus dicimus et diffinimus quod vicarius ecclesie de Denham predicte percipiat de bonis ecclesie eiusdem quinque solidos argenti annuatim preter portionem suam quam hactenus in eadem ecclesia optinuit et vicarius ecclesie de Henlee antedicte percipiat annuatim de bonis ecclesie eiusdem quatuor solidos argenti preter portionem suam hactenus in eadem ecclesia optentam In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum apposuimus Act et dat apud Thorp iuxta Norwicum in crastino Purificationis virginis anno Domini MCC nonagesimo octavo