Charter Document - 03440314
Charter Number: | 03440314 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1289-1299 Volume 41 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1291 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Excellentissimo domino domino E Dei gratia illustri regi Angl suus devotus R permissione divina Norwycensis ecclesie minister salutem et quod potest devotionis obsequium et orationis suffragium volentes iuxta iuris exigentiam testimonium perhibere veritati ut convenit Regie vestre serenitati humiliter duximus exponendum quod mandatum venerabilis viri domini archidiaconi Westm domini [W] prioris de Dunstapele iudicis principalis a sede apostolica delegati commissarii recepimus sub hac forma [] Cuius auctoritate mandati ipsum Edmundum iuxta formam dicti mandati denuntiavimus absolutum et fecimus denuntiari Hinc est quod vestre excellentissime regie maiestati innotescimus per presentes ipsum Edmundum in forma suprascripta esse absolutum Dat apud Lamburn vii idus Decembris anno Domini supradicto
Markups
Names Markup:
Excellentissimo domino domino E Dei gratia illustri regi Angl suus devotus R permissione divina Norwycensis ecclesie minister salutem et quod potest devotionis obsequium et orationis suffragium volentes iuxta iuris exigentiam testimonium perhibere veritati ut convenit Regie vestre serenitati humiliter duximus exponendum quod mandatum venerabilis viri domini archidiaconi Westm domini [W] prioris de Dunstapele iudicis principalis a sede apostolica delegati commissarii recepimus sub hac forma []embed Cuius auctoritate mandati ipsum Edmundum iuxta formam dicti mandati denuntiavimus absolutum et fecimus denuntiari Hinc est quod vestre excellentissime regie maiestati innotescimus per presentes ipsum Edmundum in forma suprascripta esse absolutum Dat apud Lamburn vii idus Decembris anno Domini supradicto