Charter Document - 03440308
Charter Number: | 03440308 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1289-1299 Volume 41 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Response |
Date: | 1289 |
Date type: | Internal, Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo principi et domino reverendo domino Edwardo Dei gratia regi Anglie illustri domino Hibernie et duci Aquit Radulphus eadem gratia episcopus Norwicensis salutem in eo per quem reges regnant et principes dominantur Quia electionem nuper de fratre [Iohanne de sancto] Nicholao quondam suppriore ecclesie conventualis apostolorum Petri et Pauli de Gypewyco in priorem [eiusdem domus] tanquam rite et canonice celebratam duximus confirmandam serenitatem vestram regiam requirimus [et supplicamus ut] eidem temporalia dicte domus favorabiliter concedatis et faciatis liberari et quod vestrum est in hac [parte exequi dignemini] gratia et favore Valeat serenitas vestra regia per tempora diuturna Dat apud Lamehith iiii [nonas Maii] MCCLXXX nono