Charter Document - 03440305

Charter Document - 03440305


Charter Number: 03440305
Cartulary Title: Norwich 1289-1299 Volume 41
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Division
Date: 1289
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Venerande religionis viro fratri Willlmus de Hoo sacriste sancti Edmundi suus Radulphus Dei gratia episcopus Norwycensis salutem et quicquid salutis iocundius Intelleximus relatione fide dignorum quod quidam Galfridus de Bumstede qui se gerit pro rectore ecclesie sancti Petri de Wetacre nuper in ecclesia beate Marie apud sanctum Edmundum matrimonium sollemnizabat cum sorore domini Thome Halyday Et quia factum tale vos latere non credimus cum de precepto vestro ut intelleximus fuerit sollempnitas celebrata vos rogamus affectione qua possumus quatinus super hoc nos certificare velitis et nomina eorum qui interfuerunt nobis si placet singnificare Valeat discretio vestra per tempora longiora Datum apud Hevingham ii kalendas Augusti anno Domini MCCLXXX nono