Charter Document - 03432164

Charter Document - 03432164


Charter Number: 03432164
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1275
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis provinciali et ceteris prioribus et fratribus ordinis beate Marie de monte Carmeli in Anglia salutem et apostolicam benedictionem Sacrosancta Roman ecclesia devotos humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consuevit et ne malorum hominum molestiis agitentur eos tanquam pia mater sue protectionis munimine confovere Eapropter dilecti in Domino filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et loca in quibus divino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que in presentia rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis dante Domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscepimus specialiter autem terras domos possessiones et alia bona vestra sicut ea omnia iuste et pacifice possidetis vobis et per vos domibus vestris auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis [et] confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat apud Lungdun x kalendas Aprilis pontificatus nosti anno tertio