Charter Document - 03432160

Charter Document - 03432160


Charter Number: 03432160
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Augmentation
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Ego Radulfus de Fornham commissarius venerabilis patris domini Rogeri Dei gratia Norwicensis episcopi officii sui debitum in hac parte exequens citatis viris religiosis habentibus ecclesias parochiales in proprios usus in quibus sunt vicarii instituti quorum portiones secundum facultates ecclesiarum nimis exiliter sunt taxate primo in genere secundo inquisita diligentius veritate tam per testes quam per alia adminicula oblatis prius articulo et nominibus testium necnon et aliis solemnitatibus que in hac parte requiri debent diligenter observatis quia inveni vicariam de Randworth quam quidem religiosi viri abbas et conventus de Langele in proprios usus optinent consideratis diligenter eiusdem ecclesie facultatibus et commoditatibus et oneribus tam rectoris quam vicarii in dicta ecclesia incumbentibus nimis exilem patere communicato virorum prudentium concilio ac Spiritus Sancti gratia invocata ipsam vicariam taxando statuo ordino et pronuntio quod vicarius de Randworth qui nunc est et singuli successores sui vicarii in eadem preter portionem quam vicarius hactenus percipere consueverunt in ecclesia memorata tam in proventibus altaris quam in pecunia numerata de camera dictorum religiosorum undecim acras libere terre de dominica dicte ecclesie et unum mesuagium cum domibus sitis in eadem quod quidem mesuagium Lecia de dicta ecclesia tenere solebat ac decimam feni et turbarum ad dictam ecclesiam spectantibus in augmentationem sue portionis integre habeant et plenaria accipiant inperpetuum ipsumque vicarium in possessionem iuris vel quasi dicte augmentationis decetero fore inducendum et auctoritate domini episcopi tuendum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Datum apud Thornham die Lune proximo post festum sancti Valentini anno Domini MCC septuagesimo quarto