Charter Document - 03431278

Charter Document - 03431278


Charter Number: 03431278
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Arnaldus de Ingham et Beatrix uxor mea et Rogerus filius meus concessimus et dedimus Deo et ecclesie sancti Benedicti de Hulmo et fratribus ibidem Deo servientibus in perpetuam elemosinam tertiam partem dominicarum decimarum nostrarum de Ingham et tertiam partem de Waxtonesham et duas partes de Wrthestede et duas partes de Brunstede et dimidiam partem de Horseia quia pater meus Edricus illas predictas decimas ita plenarie supradicto abbatie dederat et illam predictam elemosinam et hanc nostram donationem confirmamus et sigillo nostro corroboramus Huius donationis et concessionis sunt testes Guomarus dapifer comitis Britthanie Guomarus de Incligge cognatus dapiferi Tengri[m]us de Westuna Iernegan de Richemundeschire Robertus Aldthern Hermannus dapifer et Adam filius eius Robertus arballistarius et Wido et Odo filii eius Aslacus presbiter de Hapesburgh et Thurkillus et Leffinus filii eius Godric de Vinertone et multi alii