Charter Document - 03431186

Charter Document - 03431186


Charter Number: 03431186
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1272
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Rogerus permissione divina Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Ad universitatis vestre notitiam tenore presentium volumus pervenire quod nos de consensu et assensu domini Alani de Schotesham capellani rectoris ecclesie beate Marie predicte que de patronatu domini Iohannis de Vallibus existit licentiam faciendi divina celebrari in capella apud Schotesham in curia dicti domini Iohannis sita dicto domino Iohanni quantum in nobis est concessimus ita tamen quod preiudicium matri ecclesie pretextu nostre concessionis presentis minime generetur In cuius rei [] Dat [] Anno Domini MCCLXX secundo