Charter Document - 03431181

Charter Document - 03431181


Charter Number: 03431181
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwycensis episcopus salutem in Domino Ea que in pias causas a Dei fidelibus concessa sunt et collata ut hiis usibus quibus sunt deputata firma et inconcussa permaneant episcopalis expedit auctoritatis patrocinio communiri Ea propter ad universorum volumus pervenire notitiam nos Dei causa et pietatis intuitu canonice confirmasse Deo et hospitali sancti Pauli de Norwyco ecclesias omnes decimasque subscriptas cum omnibus ad ipsas pertinentibus in proprios usus et sustentationem pauperum in eodem hospitali languentium in perpetuum profuturas videlicet ecclesiam sancti Pauli in Norwyco in villa de Ormesby ecclesias sancti Michaelis et sancti Petri et sancti Andree et sancte Margarete decimas quoque aule de Ormesby et [de] omnibus terris ad dominium eiusdem aule pertinentibus et de ovibus eiusdem aule ex donatione illustrissimorum regum Angl Henrici primi et Henrici secundi preterea tertiam partem decime de dominiis maneriorum nostrorum de Blafeld et de Torp et de Tornedis de Langham cum suis pertinentiis et duas partes decime dominii nostri de Marsham et tertiam partem decime dominii nostri de Blikling et medietatem omnium decimarum de dominio prioris Norwycensis in Taverham et de dominio monachorum Norwicensium in Neuton salva in omnibus reverentia honore et debitis consuetudinibus sancte Norwicensis ecclesie et vicarii qui in prefatis ministrabit ecclesiis honesta sustentatione Hanc autem confirmationem nostram ut stabilis et illibata perseveret presenti scripto et sigilli nostri attestatione corroboramus Testibus Thoma Gaufrido archidiaconis Thoma Britone magistro Waltero de Calna Roberto de Chipeham magistro Gervasio Datum apud Norwycum anno ab incarnatione Domini MCXCVIII octavo idus Augusti