Charter Document - 03431006

Charter Document - 03431006


Charter Number: 03431006
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Writ
Date: 1275
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Edwardus Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitannie venerabili in Cristo patri Rogero eadem gratia Norwicensi episcopo salutem Sciatis quod prior de Bynham in curia nostra coram iusticiariis nostris apud Westmonasterium per considerationem eiusdem curie nostre recuperavit presentationem suam ad medietatem ecclesie de Leringsete versus Hugelinam que fuit uxor Petri Iordan de Lerinsete Et ideo vobis mandamus quod non obstante reclamatione predicte Hugeline ad presentationem predicti prioris ad predictam medietatem predicte ecclesie ydoneam personam admittatis Teste R de Geyton apud Westmonasterium xxiiii die Ianuarii anno regni nostri tertio