Charter Document - 03431002

Charter Document - 03431002


Charter Number: 03431002
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Writ
Date: 1274
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Edwardus Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitanie venerabili in Cristo patri R eadem gratia Norwicensi episcopo salutem Sciatis quod cum abbas de Barlinges in curia nostra coram iusticiariis nostris apud Westmonasterium summonitus esset ad responendum Rogero filio Petri de placito quod permittat ipsum presentare ydoneam personam ad ecclesiam sancte Trinitatis de Bungeya que vacat et ad suam spectat donationem ut dicit idem abbas venit in eadem curia nostra et obiecit predicto Rogero quod predicta ecclesia non vacat immo plena est et consulta de ipso abbate et conventu suo qui ecclesiam tenent in proprios usus de feoffamento cuiusdam Hamonis Bardolf et fuit plena quartodecimo die Iunii anno regni nostri secundo Et ideo vobis mandamus quod scire faciatis iusticiariis nostris apud Westmonasterium in octabis sancti Yllarii per litteras vestras patentes utrum predicta ecclesia sit vacans vel non et si non sit vacans de quo et ad cuius presentationem et a quo tempore fuerit plena Teste R de Geyton xxviii die Novembris anno regni nostri tertio