Charter Document - 03430290

Charter Document - 03430290


Charter Number: 03430290
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1280
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili in Christo fratri domino W[illelmo] Dei gratia episcopo Norwycensi frater Johannis [] salutem Literas quas nobis misistis diligenter inspeximus super quibus habito tractatu cum aliquibus absentibus qui hujusmodi negotii plenam obtinent veritatem vobis in parliamento proximo London volumus plenaria respondere Scientes quod quantum secundum Deum et justitiam possumus Bartholomeum de Ferentino pro quo scribitis prosequemur gratia et favore Rogamus autem fraternitatem vestram de qua plenam in Domino fiduciam reportamus quatenus illam pecuniam quam a domino R[oberto] predecessore nostro sicut alias vobis fecimus mentionem habetis in deposito circiter sexcentas marcas quam ad nos et ecclesiam nostram de jure novistis et novimus pertinere paratam habetis London in parliamento proximo nobis seu nostris sine ulteriore dilatione pro nostris necessitatibus assignandam Nec vobis ad presens displiceat quod super hoc scribimus cum hoc nullatenus faceremus nisi urgens necessitas quam vos scire credimus nos urgeret Nec oportebit vos de exactione cujuscunque alterius dubitare cum parati sumus vos in hac parte conservare indemnes Compatiamini autem nobis qui ad presens inter abrupta pictorum et terra sterili vagi sumus et in optata quiete vestra velitis pro nobis Dominum Deum precari qui sic dilaceratam bestiis incolimus regionem ut vix videamus unde ipsius sit sumendum exordium reparande Ad hec sicut alias vobis scripsimus ecclesiam illam vestra dioecesis qua quondam erat magistri Rogeri de Setton ad patronatum pertinens Lewensium monachorum si ad nos pro lapsu temporis ejus pertineat collatio conferatis eam auctoritate nostra alicui idoneo defensori si vero ad papam commendetis eam alicui prudenti et vigili confidenter Pro Christo in necessitate nostra pretacta gaudeamus in vobis fidele adjutorium invenisse ut et vice versa vestris si eveniant necessitatibus fortior obligatio nos astringat Valete in Christo et Virgine gloriosa Datum apud Asseburn viii kalendas Aprilis