Charter Document - 03430270

Charter Document - 03430270


Charter Number: 03430270
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Provision
Date: 1282
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus permissione divina Norwicensis ecclesie minister humilis salutem in Domino sempiternam Accedente ad nos Roberto perpetuo vicario ecclesie de Flicham nostre dioecesis humiliter supplicavit ut nos debilitati sue pie compatientes aliquem eidem daremus coadiutorem et quod de statu suo quam predicte vicarie sue ordinare in omnibus curaremus Nos vero suo in hac parte desiderio condescendere cupientes priorem de Flicham qui et conventus eiusdem ecclesiam parochialem de Flicham in proprios usus habere dinoscuntur eidem dedimus coadiutorem curam et custodiam tam dicti vicarii quam vicarie antedicte eidem priori et conventui commendantes ita tamen quod dicta vicaria debitis non fraudetur obsequiis et cura animarum in eadem nullatenus negligatur Circa autem statum eiusdem ordinamus et ordinando statuimus ut idem vicarius habeat cameram competentem in dicto prioratu sibi et famulo suo sibi servienti assignatam Habebit etiam dictus vicarius ad suam sustentationem singulis diebus unius canonici liberationem et eiusdem serviens unius servientis liberationem Item habebit singulis annis ad robas et ad alia sibi necessaria quadraginta solidos sterlingorum per priorem eiusdem domus ad terminos subscriptos sibi numerandos videlicet ad Pascha decem solidos ad festum nativitatis beati Iohannis Baptiste decem solidos ad festum sancti Michaelis decem solidos et ad natale Domini decem solidos Volumus etiam et ordinamus quod dictus vicarius ter in septimana habeat carnes ad suam et famuli sui liberationem et quod aliis diebus piscium liberationem sit contentus Et ne sub generalitate liberationis unius canonici ut predictum est sibi et servienti suo aliquibus inposterum scrupulus generetur volumus quod idem vicarius habeat singulis diebus ad sui sustentationem duos panes albos unam lagenam bone cervisie et duo fercula de coquina et famulus suus unum panem de aula et unum bispanem et unam lagenam secunde cervisie et unum ferculum de coquina de focalibus autem et aliis minutis infra cameram suam sibi necessariis predicti prioris discretioni relinquimus Nolumus tamen nobis aut successoribus nostris episcopis Norwicensibus per huius[modi] ordinationem et coadiutoris donationem ad quos dicte vicarie nominatio cum vacaverit spectare dinoscitur aliquatenus preiudicium generari quominus dicti prior et conventus de Flicham personam a nobis vel successoribus nostris nominatam ad ipsam vicariam teneantur cum vacaverit presentare In quorum omnium testimonium partes presenti scripto in modum chyrographi confecto sigilla sua unacum sigillo nostro alternatim apposuerunt Datum apud Castelacr kalendas Decembris anno Domini MCC octogesimo secundo et consecrationis nostre anno quinto