Charter Document - 03430200

Charter Document - 03430200


Charter Number: 03430200
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1279
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Willelmus permissione divina Norwicensis episcopus eternam in Domino salutem Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Domini nostri Jhesu Cristi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente Domino multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque reportantes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam eternam Cum igitur ad reparationem nove fabrice Dunelmensis ecclesie celerius consummandam pium sit fidelium Cristi elemosinas transmittere universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino atque in remissione peccatorum vestrorum quantum in nobis est iniungimus quatinus de bonis vobis a Deo collatis pias elemosinas et grata subsidia conferatis eiusdem ecclesie fabrice ut per hec et alia bona que Deo inspirante feceritis ad eterna possitis gaudia pervenire Nos vero de misericordia summe et individue Trinitatis omnipotentis Dei patris et filii et spiritus sancti gloriose virginis Marie genetricis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ac beatorum martirum Laurentii et Thome necnon et sancti Cuthberti confessoris omniumque sanctorum Dei meritis confidentes omnibus parochianis nostris et aliis quorum diocesani hanc nostram indulgentiam ratam habuerint de peccatis suis vere contritis et confessis qui ad tam piam opus citius perficiendum manum apposuerint adiutricem quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus dummodo loci diocesanus hanc nostram indulgentiam ratam habuerit presentibus usque ad predicte fabrice inchoate perfectionem valituris Dat apud Dunelm nonas Martii anno Domini MCCLXX octavo