Charter Document - 03430193
| Charter Number: | 03430193 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Norwich 1266-1288 Volume 40 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1282 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Suo Bathoniensi suus Norwicensis salutem quam sibi Vestre innotescat amicitie per presentes quod de quindecim domino nostro regi de dioecese nostra debita quingentas libras per dominum Thomam de Wymondeham dicti domini nostri clericum ad ipsius mandatum London transmissimus ad presens de quibus centum libras mutuo recepimus aliunde nec moleste gerat dominus noster rex eo quod tam modicam summam mittimus in presenti set quam cito in horreis blada invenerimus sequestranda maiorem summam levari faciemus cum qua poterimus celeritate Ad hec quia quedam de novo supervenerunt postquam verbo fruebamur colloquio que vestram dilectionem volumus latere pro constanti habeatis quod postquam ballivos et burgenses de Gernemute Donewico Orford et Gipewico auctoritate dicti domini nobis commissa coram nobis feceramus evocari iniunctis etiam ex parte dicti domini secundum formam mandati nostri que nobis videbantur iniungenda demum ex postfacto supervenit dominus Ricardus de Holebroke quasi consimilem potestatem exhibens ut dicitur eisdem de custodia pacis nobis commissa se intromittens ad plenum de quo satis gaudemus unde si super executionem mandati domini nostri nobis directi supersede amur ad presens vestra non admiretur amicitia quousque aliud a vobis vel a domino nostro rege habuerimus in mandatis Placeat igitur vestre fraternitati per proximum intervenientem nobis rescribere vestrum consilium in premissis Conservet vos Altissimus per tempore diuturna Datum apud Suthelmham xv kalendas Iunii
