Charter Document - 03430184
Charter Number: | 03430184 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1266-1288 Volume 40 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Rogerus divina miseratione Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Religionis honeste et hospitalitatis eminentia quibus dilecti in Cristo filii prior et conventus de Penteneya vigescere dinoscuntur nos excitant et hortantur ut eorum personas et ecclesiam beneficiis amplioribus prosequamur Ut igitur cultusdivini spiritus et pietatis opera in domo predicta uberius frequentantur ecclesiam sancti Michaelis de Quitewelle in qua isti religiosi ius optinent patronatus sibi prout iuste possideant in proprios usus salvo iure cuiuscumque perpetuis temporibus concedimus possidendam facultate vicariam in eadem ecclesia congruis portionibus nobis ordinandi reservata salvisque nobis et ecclesie nostre Norwicensi in omnibus iure et dignitate ita etiam quod quotiens dictam vicariam vacare contigerit dicti religiosi et eorum successores nobis et successoribus nostris ad eandem vicariam personam quam voluerimus presentabunt In huius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Datum apud Pikenham kalendis Augusti anno Domini millesimo CCLXVI pontificatus nostri anno primo