Charter Document - 03430173
Charter Number: | 03430173 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1266-1288 Volume 40 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Rogerus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Quoniam celeraria nostra gravaminibus et oneribus multis gravatur et maxime eo quod celerarius invenit in refectorio mappas et manutergia et facit refici ciphos coclearia et alia vasa a tali onere ipsam intuitu pietatis relaxare volentes et ut refectorarius habeat unde dictum onus per se sustineat dilectis in Cristo filiis viris religiosis priori et conventui Norwyc et eorum successoribus ecclesiam sancte Etheldrede virginis in Norwyco que de eorum patronatu esse dinoscitur vacantem per mortem quondam rectoris eiusdem ad opus refectorii in proprios usus concedimus possidendam ut de cetero dicta celeraria a dicto onere imperpetuum relevetur In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus Dat apud Hevingham iiii nonas Novembris anno Domini MCCLXX secundo