Charter Document - 03430168

Charter Document - 03430168


Charter Number: 03430168
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1273
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus Dei gratia Norwicensis episcopus dilecto in Cristo filio archidiacono Norwic salutem gratiam et benedictionem Presentaverunt nobis Simon Peche miles et Iuliana uxor eius Rogerus de Bavent Isabella uxor eius Iohannes de Methelwolde Margeria uxor eius Simon de Lincon et Caterina uxor eius Iohannes de Gimingham et Sibilia uxor eius dilectum clericum suum Willelmum de Thorneburia ad ecclesiam de Martham vacantem et ad suam ut dicunt presentationem spectantem supplicantes humiliter ut dictum clericum ad dictam ecclesiam admitteremus Nos autem omnia rite fieri volentes vobis mandamus firmiter iniungentes quatinus vocatis qui fuerant vocandi super statu dicte ecclesie videlicet a quo tempore vacavit et ad quem spectat ius patronatus eiusdem ac etiam conditione persone presentate videlicet moribis ordinibus et natalibus ac super ceteris articulis debitis et consuetis in pleno loci capitulo diligenter inquiratis ipsam vero inquisitionem sub sigillo vestro fideliter inclusam una cum tenore presentium nobis transmitteretis Valete Dat apud Wikham ix kalendas Octobris pontificatus nostri anno viii