Charter Document - 03430166
Charter Number: | 03430166 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1266-1288 Volume 40 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1268 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus Dei gratia Norwicensis episcopus dilecto filio in Cristo Willelmo de Pakeham rectori ecclesie sancti Petri Lenn salutem gratiam et benedictionem Attendentes exilitatem rectoris in dicta ecclesia reputantes quoque dignum te ad totius ecclesie predicte regimen vicariam dicte ecclesie secundum ordinationem quondam Walteri bone memorie Norwicensis episcopi factam in eadem tue rectoris tenore presentium con solidamus proviso quod dicta ecclesia debitis non fraudetur obsequiis et nobis in canonicis competenter respondeatur In cuius rei perpetuam memoriam tibi litteras nostras concedimus patentes Datum apud Baketon quinto kalendas Augusti pontificatus nostri anno tertio