Charter Document - 03430165

Charter Document - 03430165


Charter Number: 03430165
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1274
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Rogerus miseratione divina Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Cum in conspectu Altissimi quam placidum sit et acceptum ecclesias construere et constructas fovere in quibus laus Dei extollitur honor sanctorum excolitur venia peccatorum imprecatur fratres ordinis beate Marie de monte Carmeli Lenam commorantes ecclesiam in honorem beate Marie virginis in eadem villa ceperunt construere que tam sumptuoso opere extitit inchoata quod sine fidelium suffragiis dictum opus minime valeat consummare Nos igitur de Dei omnipotentis misericordia gloriose virginis Marie genetricis eiusdem omniumque sanctorum meritis confidentes omnibus parochianis nostris et aliis quorum dioecesani hanc nostram indulgentiam ratam habuerint de peccatis suis vere contritis et confessis qui de bonis suis a Deo collatis dicte fabrice ecclesie manum porrexerint adiutricem triginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus presentibus post dicti operis consummationem minime valituris Datum apud Thornhegg x kalendas Iulii anno Domini millesimo septuagesimo quarto