Charter Document - 03430156
Charter Number: | 03430156 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1266-1288 Volume 40 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1267 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis vel audituris Rogerus miseratione divina Norwycensis episcopus salutem in Domino sempiternam Cum mentes fidelium ad opera pietatis devotius excitentur cum sanctos Dei religiosos honore maiori respiciunt honorari et salutem animarum bonis operibus ampliari hinc est quod nos advertentes cimiteria apud illas ecclesias et monasteria ex antiquo esse disposita in quibus religiosi sunt constituti et orationes atque missarum sollempnia tam pro vivis quam pro defunctis frequentius celebrantur ad honorem Dei et gloriosi martiris eius Edmundi ad capellam apud Hoxne in honore eiusdem martyris accessimus constructam et cimiterium ibidem sollempniter duximus dedicandum et eorum devotioni et extreme voluntati qui in predicto cimiterio sepeliri desiderant decrevimus annuendum ut ibidem habeant liberam sepulturam salva tamen indempnitate matricis ecclesie in qua celesti pabulo vivi refici meruerunt ut iuxta apostolum sint consolationum socii ut fuerant passionum Ad hec de Dei omnipotentis misericordia gloriosi martiris antedicti omniumque sanctorum meritis plenius confitentes omnibus dictum cimiterium circumeuntibus orationem dominicam cum salutatione gloriose virginis dicendo et ad fabricam eiusdem capelle de bonis suis suffragia conferentibus vel qui dictam capellam bonis non sufficiunt visitare dictum cimiterium circumeundo et pro eiusdem capelle benefactoribus exorando vere confessis et contritis de iniuncta sibi penitentia quadraginta dies misericorditer relaxamus In cuius rei testimonium [] Dat apud Hoxne iii kalendas Augusti anno Domini MCCLXVII pontificatus nostri anno secundo