Charter Document - 03430045
Charter Number: | 03430045 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1266-1288 Volume 40 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino domino Edwardo Dei gratia regi Angl illustri domino Hibern et duci Aquit R eiusdem permissione divina Norwicensis ecclesie minister humilis salutem et debite subiectionis reverentiam Cum Hugo de Hasting et Henricus frater eius in sententia excommunicationis auctoritate ordinaria late per quadraginta dies et amplius iam steterint et adhuc in eadem claves ecclesie contempnendo in proprie salutis dispendium et multorum secum communicantium periculum pertinaciter perseverare non formident dominationi vestre supplicamus [quatinus] cum ecclesia Dei non habeat ultra quid faciat quod vestrum est in hac parte exequi dignemini ut quos Dei timor a malo non revocat saltem pena temporalis cohibeat a peccato Valeat nobis dominatio vestra per tempora longa Dat apud Suth xii kalendas Martii anno Domini MCCLXX quarto