Charter Document - 03430029
Charter Number: | 03430029 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1266-1288 Volume 40 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino Edwardo Dei gratia regi Anglie illustri domino Hybernie et duci Aquitannie Rogerus eiusdem permissione Norwicensis ecclesie minister humilis salutem et debite subiectionis reverentiam Quia Willelmus Bacun de Hormesby per quadraginta dies et amplius in sententia excommunicationis auctoritate ordinaria late iam steterit et adhuc in eadem claves ecclesie contempnendo in proprie salutis dispendium et multorum secum communicantium periculum perseverare non formidet dominationi vestre supplicamus [quatinus] cum ecclesia Dei non habeat ultra quid faciat quod vestrum est exequi dignemini ut quem Dei timor a malo non revocat saltem pena temporalis cohibeat a peccato Valeat et vigeat nobis dominatio vestra per tempora longa Datum apud Baketon ix kalendas Decembris anno Domini MCCLXXIII