Charter Document - 03430028

Charter Document - 03430028


Charter Number: 03430028
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1273
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino Edwardo Dei gratia regi Anglie illustri domino Hibernie et duci Aquitannie Rogerus eiusdem permissione Norwicensis ecclesie minister humilis salutem et debite subiectionis reverentiam Quia Robertus Balheved de Cleydon per quadraginta dies et amplius in sententia excommunicationis auctoritate ordinaria late iam steterit et adhuc in eadem claves ecclesie contempnendo in proprie salutis dispendium et multorum secum communicantium periculum perseverare non formidet dominationi vestre supplicamus [quatinus] cum ecclesia Dei non habeat ultra quid faciat quod vestrum est exequi dignemini ut quem Dei timor a malo non revocat saltem pena temporalis cohibeat a peccato Valeat et vigeat nobis dominatio vestra per tempora longa Datum apud Baketon ix kalendas Decembris anno Domini MCCLXX tertio