Charter Document - 03430024

Charter Document - 03430024


Charter Number: 03430024
Cartulary Title: Norwich 1266-1288 Volume 40
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1273
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino domino Edwardo Dei gratia regi Angl illustri domino Hibern et duci Aquit R eiusdem permissione Norwicensis ecclesie minister humilis salutem et debite subiectionis reverentiam Cum Thomas Philip Stacia uxor eius et Rogerus Legere molendarius de Parva Gernemuta in sententia excommunicationis auctoritate ordinaria late per quadraginta dies et amplius iam steterint et adhuc in eadem claves ecclesie contempnendo in proprie salutis dispendium et multorum secum communicantium periculum pertinaciter perseverare non formident dominationi vestre supplicamus [quatinus] cum ecclesia Dei non habeat ultra quid faciat quod vestrum est in hac parte exequi dignemini ut quos Dei timor a malo non revocat saltem pena temporalis cohibeat a peccato Valeat nobis dominatio vestra per tempora longa Dat apud Thorp vi kalendas Augusti anno Domini MCCLXX tertio