Charter Document - 03430007
Charter Number: | 03430007 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1266-1288 Volume 40 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus Dei gratia Norwycensis episcopus dilecto in Cristo filio archidiacono Norwycensi salutem gratiam et benedictionem Presentarunt nobis prior et conventus de Binham dilectum clericum suum Willelmum de Brumptone ad medietatem ecclesie de Leringsete vacantem et ad suam ut dicunt presentationem spectantem supplicantes humiliter ut dictum clericum ad dictam medietatem ecclesie admittemus Nos autem omnia rite fieri volentes vobis mandamus firmiter iniungentes quatinus super statu dicte medietatis videlicet a quo tempore vacavit et ad quem spectet ius patronatus eiusdem ac super ceteris articulis debitis et consuetis in pleno loci capitulo diligenter inquiratis et si omnia plana inveneritis dictum Willelmum vel eius procuratorem ipsius nomine in corporalem possessionem dicte medietatis ecclesie supradicte nomine custodie inducatis et inductum deffendatis contradictores et rebelles per censuram ecclesiasticam compescendo Istam vero inquisitionem pariter et formam inductionis sub sigillo vestro fideliter inclusam unacum tenore presentium nobis transmittatis Valete Datum apud Southelmgham ii idus Februarii pontificatus nostri anno nono