Charter Document - 03422362
| Charter Number: | 03422362 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1280-1303 Volume 39 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Approval |
| Date: | 1330 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Probatum fuit istud testamentum apertum lectum coram venerabili patre domino Robertus dei gratia Cant archiepiscopo totius Anglie primate et per ipsum pro probatione ipsius testamenti pronuntiatum apud Suthmalling tertio decimo kalendas Ianuarii anno domini millesimo trecentesimo tertio Et coram eodem patre dictis die et loco magistri Iohannes de Bedeford archidiaconus London Richard de Neweporte archidiaconus Middelsex ac magister Stephanus de Gravesende rector de Stebbenheth executores in ipso testamento una cum domino decano ecclesie sancti Pauli London qui tunc non comparuit nominati et coram ipso patre presentialiter dictis die et loco constituti iurarunt ad sacrosancta evangelia de fideli inventario faciendo de bonis omnibus contingentibus testamentum supradictum Et sciendum quod nullum inter lineare vel cancellatio in ipso testamento tempore apertionis ipsius inveniebatur excepto quod in linea quintadecima numerando a fine versus finem linee est quoddam inter lineare videlicet habebant quod verbum et locum habeat signatum est inter hoc nomen sua et hoc nomen stipendia Et similiter in linea undecima computando a fine pars linee punctatum subtus more cancellatione ista verba videlicet Item Iohanni de Stebbenhethe clerico nostro unam peciam argenti In quorum omnium testimonium sigillum dicti patris presentibus est appensum Fodring Testamentum Ricardi episcopi London de Cantaria et obitu eiusdem Ego R subscripsi Ego I scripsi Ego Stephanus subscripsi manu propria Ego S rector ecclesie de Orsethe subscripsi manu propria W de London subscripsi manu propria Et ego Iohannes de Litlyntone subscripsi
