Charter Document - 03421362

Charter Document - 03421362


Charter Number: 03421362
Cartulary Title: London 1280-1303 Volume 39
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Will
Date: 1300
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In primis tibi O Pie Redemptor et Potens Salvator animarum domine Ihesu Criste animam meam commendo Tibi etiam O Summe Sacerdos et Vere Pontifex animarum commendo universam plebem London civitatits et diocesis obsecrans te per medicinam vulnerum tuorum que in cruce pependit ut michi et ipsis concessa perfecta venia peccatorum concedas nos ad tuam misericordiam pervenire et frui beatitudine tuis electis perhenniter repromissa Do lego etiam corpus meum ad sepeliendum in ecclesia sancti Pauli London iuxta tumbam pie recordationis domini Henrici de Sandwyco promotoris mei ita ut coequetur marmor superpositum pavimento si me iuxta ecclesiam mori contigerit Si autem longe ab ecclesia tunc in proximiori ecclesia conventuali eligo sepulturam Pro usu terrenorum peto veniam mundi creatoris ut michi retentio eorum peccatum non augeat sed sint adminiculum promerende salutis Ita quod sicut nunc estimo bona terrena que ad me pertinent tam in libris quam supellectili equis bobis vaccis cum ovibus et ceteris peccoribus cum bladis in horreis et lanis et etiam aliis mobilibus et cum nominibus debitorum que se extendunt ad trescentas libras sterlingorum excepto debito in quo germanus meus Stephanus de Gravesende michi tenetur quod quidem debitum universum remitto et quietum clamo sibi et heredibus suis in perpetuum estimari possunt ad valentiam duarum milium marcarum de quibus sic condo testamentum In primo solvantur debita mea que talia sunt domino pape per manus magistri Bartholomei de Ferentino trescentas libras item domino Radulpho de Hengham quinquaginta libras domino Henrico elemosinario domini [] regis quaterviginti marcas item executoribus predecessoris mei circiter quadraginta marcas et si sint alia minuta debita suas habeant probationes et declarationes Item do et lego die sepulture mee pro exequiis faciendis et in errogatione pauperum septem viginti libras vel amplius prout executoribus meis videbitur expediens et honestum Item uniquique canonico maiori residenti dimidiam marcam Item unicuique minorum canonicorum quinque solidos Item singulis vicariis tres solidos Item singulis capellanis in ecclesia duos solidos Item pueris elemosinariis et aliis ministris et servientibus ecclesie viginti solidos Item do lego unam crucem argenteam deaureatam ecclesie sancti Pauli London ad ornatum maioris altaris in perpetuum et est ponderis decem marcarum ut estimo Item do lego domino meo domino Cantuar archiepiscopo unum anulum qui fuit domini mei scilicet cum uno ruby et duas pelves argenteas ponderis decem librarum quas fieri feci Parisiis rogans eum et obsecrans quatinus ex debito gratitudinis regulet et iuvet executores meos in suis agendis et precipue in bonis que fuerunt domini W de Luda Eliens episcopi cuius fui executor Item magistro Radulpho de Baudak decano sancti Pauli unam cupam argenteam meliorem Item magistro I de Bedeford archidiacono London unam cupam argenteam Item magistro Ricardo de Neuport archidiacono Colecestr officiali nostro unum par decretorum quod emi de executoribus magistri W de Monteforti quondam decani sancti Pauli London Item domino Stephano Gravesende germano meo omnes armaturas que sunt in garderoba mea Item magistro Stephano nepoti meo filio suo unam bibliam meliorem Item magistro Iohanni de Sancto Claro unam cupam argenteam deauratam Item magistro Iohanni de Stantone unam cuppam argenteam Item magistro Willelmo de Halstede unam cupam argenteam Item domino Simoni rectori ecclesie de Orsethe unam capam argenteam Item domino Henrico de Graftone rectori ecclesie de Horkesleye unam capam argenteam Item lego Waltero de London rectori ecclesie de Haringeye unam peciam argenti Item Roberto de Farleye capellano nostro unam peciam argenti Item singulis capellanis parochialibus per diocesim duodecim denarios Item domino Stephano vicario ecclesie de Brokesbourne unam capam de persico furratam Item vicario de Boxtede unam capam Item lego robas et lectualia que sunt in garderoba mea et mappa mensalia uxori domini Stephani germani mei et filiabus suis Item domino Stephano germano meo centum marcas pro Alicia filia sua coniuganda Item Rogero clerico viginti solidos Item do lego nove fabrice ecclesie sancti Pauli London quadraginta marcas una cum sexaginta marcis quas habuerunt de sequestro meo in archidiaconatu Essex et volo quod ista legata computentur in promissione mea facta prius ad dictam fabricam Volo etiam quod annuus redditus decem librarum ematur in civitate London pro anniversario meo faciendo si de eo me superstite non sit provisum ita videlicet ordinandum In primo pro uno capellano pro me in perpetuum mei ita ut coequetur marmor superpositum pavimento si me iuxta ecclesiam mori contigerit Si autem longe ab ecclesia tunc in proximiori ecclesia conventuali eligo sepulturam Pro usu terrenorum peto veniam mundi creatoris ut michi retentio eorum peccatum non augeat sed sint adminiculum promerende salutis Ita quod sicut nunc estimo bona terrena que ad me pertinent tam in libris quam supellectili equis bobis vaccis cum ovibus et ceteris peccoribus cum bladis in horreis et lanis et etiam aliis mobilibus et cum nominibus debitorum que se extendunt ad trescentas libras sterlingorum excepto debito in quo germanus meus Stephanus de Gravesende michi tenetur quod quidem debitum universum remitto et quietum clamo sibi et heredibus suis in perpetuum estimari possunt ad valentiam duarum milium marcarum de quibus sic condo testamentum In primo solvantur debita mea que talia sunt domino pape per manus magistri Bartholomei de Ferentino trescentas libras item domino Radulpho de Hengham quinquaginta libras domino Henrico elemosinario domini [] regis quaterviginti marcas item executoribus predecessoris mei circiter quadraginta marcas et si sint alia minuta debita suas habeant probationes et declarationes Item do et lego die sepulture mee pro exequiis faciendis et in erogatione pauperum septem viginti libras vel amplius prout executoribus meis videbitur expediens et honestum Item uniqueque canonico maiori resideti dimidiam marcam Item unicuique minorum canonicorum quinque solidos Item singulis vicariis tres solidos Item singulis capellanis in ecclesia duos solidos Item pueris elemosinariis et aliis ministris et servientibus ecclesie viginti solidos Item do lego unam crucem argenteam deaureatam ecclesie sancti Pauli London ad ornatum maioris altaris in perpetuum et est ponderis decem marcarum ut estimo Item do lego domino meo domino Cantuar archiepiscopo unum anulum qui fuit domini mei scilicet cum uno ruby et duas pelves argenteas ponderis decem librarum quas fieri feci Parisiis rogans eum et obsecrans quatinus ex debito gratitudinis regulet et iuvet executores meos in suis agendis et precipue in bonis que fuerunt domini W de Luda Eliens episcopi cuius fui executor Item magistro Radulpho de Baudak decano sancti Pauli unam cupam argenteam meliorem Item magistro I de Bedeford archidiacono London unam cupam argenteam Item magistro Ricardo de Neuport archidiacono Colecestr officiali nostro unum par decretorum quod emi de executoribus magistri W de Monteforti quondam decani sancti Pauli London Item domino Stephano Gravesende germano meo omnes armaturas que sunt in garderoba mea Item magistro Stephano nepoti meo filio suo unam bibliam meliorem Item magistro Iohanni de Sancto Claro unam cupam argenteam deauratam Item magistro Iohanni de Stantone unam cuppam argenteam Item magistro Willelmo de Halstede unam cupam argenteam Item domino Simoni rectori ecclesie de Orsethe unam capam argenteam Item domino Henrico de Graftone rectori ecclesie de Horkesleye unam capam argenteam Item lego Waltero de London rectori ecclesie de Haringeye unam peciam argenti Item Roberto de Farleye capellano nostro unam peciam argenti Item singulis capellanis parochialibus per diocesim duodecim denarios Item domino Stephano vicario ecclesie de Brokesbourne unam capam de persico furratam Item vicario de Boxtede unam capam Item lego robas et lectualia que sunt in garderoba mea et mappa mensalia uxori domini Stephani germani mei et filiabus suis Item domino Stephano germano meo centum marcas pro Alicia filia sua coniuganda Item Rogero clerico viginti solidos Item do lego nove fabrice ecclesie sancti Pauli London quadraginta marcas una cum sexaginta marcis quas habuerunt de sequestro meo in archidiaconatu Essex et volo quod ista legata computentur in promissione mea facta prius ad dictam fabricam Volo etiam quod annuus redditus decem librarum ematur in civitate London pro anniversario meo faciendo si de eo me superstite non sit provisum ita videlicet ordinandum In primo pro uno capellano pro me in perpetuum in ecclesia sancti Pauli celebrante sex marce annuatim percipiende Canonicis maioribus servitio die anniversarii mei presentibus sexaginta solidi minoribus canonicis viginti solidi vicariis triginta solidi et ceteris ministris et servientibus ecclesie decem solidi et sic singulis annis in perpetuum Item volo quod unus liber duorum evangeliorum glosatus fratris Thome de Ak restituatur ecclesie Lyncoln Item fratribus predicatoribus London quadraginta solidos Item fratribus minoribus eiusdem civitatis quadraginta solidos Item fratribus de Monte Carmeli eiusdem civitatis quadraginta solidos Item fratribus sancti Augustini London viginti solidos Item fratribus de Sakko eiusdem civitatis viginti solidos Item fratribus predicatoribus de Chelmersford viginti solidos Item fratribus de Monte Carmeli de Maldone viginti solidos Et fratribus minoribus de Colecestria viginti solidos Item Ricardo Marescallo meo quadraginta solidos Item lego Ricardo Filliol valecto meo quadraginta solidos Item Ricardo de Gravesende nepoti meo quadraginta solidos Item lego ceteris valectis meis uni cuique eorum unam marcam Item volo quod statim ante in humationem meam emantur panni et induantur va lecti mei Item lego hominibus meis de ministerio decem libras Item lego ultra prius legata Waltero Lithfot de Botelria unam marcam Item Rogero de Panetria decem solidos Item Rogero Strik dimidiam marcam Et Willelmo Barbitonsori dimidiam marcam Item lego garcionibus meis decem libras qui omnes singulis annis sua habeant stipendia Item lego ultra prius legata maiori Iaket viginti solidos Item minori Iaket de Camera viginti solidos Item volo quod singuli de familia mea ultra id quod est eis legatum si facultas affuerit curialiter respiciantur pro tempore quo deservierint Item Iohanni Tany de Camera quadraginta solidos Item domino Iohanni de Littlintone rectori ecclesie de Gillinge unam cupam argenteam Item Thome de Kent unam peciam argenti Willelmo de Marisco rectori ecclesie de Fairstede unam peciam argenti Item Iolano coco meo quadraginta solidos Item Iohanni de Stebbenhethe clerico meo unum ciphum de mazero cum pede argentea Item pauperibus de Meltone et Gravesende lego decem libras Ad que omnia facienda executores meos facio et constituo magistros Radulphum de Baudak decanum ecclesie sancti Pauli de London Iohannem de Bedford archidiaconum London Ricardum de Neuport archidiaconum Colecestr et Stephanum de Gravesende rectorem ecclesie de Stebbenhethe nepotem meum