Charter Document - 03421333

Charter Document - 03421333


Charter Number: 03421333
Cartulary Title: London 1280-1303 Volume 39
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1281
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Frater Iohannes permissione divina Cantuar ecclesie minister humilis totius Anglie primas venerabili fratri domino Ricardus Dei gratia Lond episcopo salutem et fraterne caritatis continuum incrementum Quia pro necessitate ecclesie manifesta intendimus Dei ope et gratia iuxta sacrorum canonum celebrare fraternitati vestre committimus et in virtute obedientie firmiter iniungendo mandamus quatinus venerabiles fratres coepiscopos et suffraganeos nostros universos necnon abbates priores electivos exemptos et non exemptos decanos cathedralium et collegiatarum ecclesiarum archidiaconos et capitulorum procuratores citetis peremptorie per vos et per alios quod septima die dicti mensis coram nobis apud Lamheth personaliter sint presentes concilium ibidem secundum sacros canones celebraturi nobiscum facturi et recepturi quod ipsum sacrum concilium duxerit ordinandum denuntiantes eisdem quod contra absentes in forma canonica procedemus Nec debilitatis excusationem sufficere reputamus illorum qui per maneria sua intra dioeceses suas et extra et ad alia loca per Cantuar provinciam se faciunt pro familiaribus negotiis in quibuscunque vehiculis deportari mandantes insuper singulis episcopis quod secum deferant in scriptis nomina omnium in forma predicta de suis dioecesibus ad concilium vocatorum Denuntietis etiam ceteris omnibus qui sentiunt se gravatos quod in casibus illis quorum correctio ad concilium noscitur pertinere audientia per Dei gratiam eis in forma debita concedetur Vos autem predictis die et loco in forma predicta comparaturi comite sanitate certificetis nos per patentes vestras litteras quid feceritis de premissis Valete in Cristo et virgine gloriosa Datum apud Slyndon iii kalendas Augusti anno consecrationis nostre tertio