Charter Document - 03420362
| Charter Number: | 03420362 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1280-1303 Volume 39 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Will |
| Date: | 1302 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Anno Domini millesimo tres centesimo secundo pridie idus Septembris apud Haryngeye ego Ricardus London ecclesie minister indignus testamentum meum condo et facio sub hac forma [] Et volo quod executores mei predicti administrent in bonis meis in omnibus et per omnia secundum dispositionem domini et amici mei domini Roberti Cant archiepiscopi totius Anglie primatis quem humiliter rogo ex debito gratitudinis tam societatis antique quam communis patrie ut in se suscipiat istud onus rogans insuper et obsecrans dictum dominum et alios executores meos predictos per aspersionem sanguinis Iesu Cristi ut tales sint dispensatores bonorum meorum quales vellent vel velle deberent habere suorum In cuius rei testimonium sigillum meum presentibus est appensum Datum et act apud Haringeye predictam die et anno supradictis Hiis testibus dominis Stephano de Gravesend milite Iohanne de Littlyntone rectore ecclesie de Gilling Simone rectore ecclesie de Orseth et Roberto de Furleye rectore ecclesie de Banketre et aliis
