Charter Document - 03420354
Charter Number: | 03420354 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1280-1303 Volume 39 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1281 - 1282 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo in Cristo patri domino I Dei gratia Cantuar archiepiscopo totius Angl primati R miseratione divina London ecclesie minister salutem in vero salutari cum obedientia et reverentia quam debita tam devota Hac die veneris post diem Cineris existente domino rege apud Bebyry nos cum omnino archidiacono Cantuar negotium domini Almarici de Monteforti exposuimus eidem prout nobis fuerit iniunctu litteras vestras et transcriptum litere papalis sibi porrigendo Et tandem habita deliberatione cum consilio suo de premissis ad id quod continebatur in transcripto memorato videlicet quod dictus dominus rex per ordinationem sancte memorie Nicholai pape postremi dictum Almaricum vobis et provincie vestre suffraganeis liberavit respondebit hoc omnino negando asserens se ad vestri et dictorum episcoporum supplicationem et instantiam tantummodo prefatam liberationem annuisse pro cuius custodia donec de statu ipsius aliud fuerit finaliter ordinatum tam baroniam vestram quam baronias ceterorum episcoporum sibi reputat specialiter obligatas Sane ad petitionem in litera vestra contenta nobis sic respondit quod cum dictum Almaricum de consilio baronum suorum vobis et coepiscopis vestris liberasset nec expediret nec deceret quod ipsis inconsultis cum a custodia qua tenetur aliqualiter removeret cum ex hoc se contemptos crederent idque nihilominus in populo scandalum generaret ac prefatus Almaricus de London adeo non distet quin tempore parliamenti proximi ubi cum regni magnatibus de negotio supradicto cum effectu tractare proponit infra quatuor vel quinque dies ibidem valeat agitari Quod autem negotium supradictum ad optatum deducatur effectum firmam spem fiduciamque concepimus tam ex benigno prefati regis responso quam ex eo quod articulos in litera domini pape contentos satis videtur quantum ad se pertinet approbare Bene semper valeat vestra paternitas reverenda Dat apud Peyreford die sancti Valentini martiris anno domini MCC octogesimo primo