Charter Document - 03420352
Charter Number: | 03420352 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1280-1303 Volume 39 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1295 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R permissione divina London episcopus dilectis in Cristo filiis magistro et scolaribus aule de Balliolo in Oxon salutem gratiam et benedictionem Licet ad premii commodioris cumulum et loci apicem celsioris strenuiores in actibus precipue scolasticis quos forsan compleverint cingulo decorati militie peculiari prelationis favore divine legis et humane invitacio sanxerit provehendos tenuiores tamen huius legis moderatio iuxta gradum et meritum honorandos non respuite qui iniciati minoribus maiora petentes currunt ad bravium per fructuose exercitum discipline Et si pium actum quis erga unum exerceat premietur et digne quanto magis munus diffundens in plures meritum sibi cumulat ex numero personarum Ad domum igitur vestram uberioribus excrescendam facultatibus summo opere decet dei dispensatores exsurgere et ea consideracione devocius quod nonnullus eorum qui ante vos in vestro fuere collegio ecclesia dei sancta ob sanctam qua pollebant cum ceteris meritis suffragantibus sibi voluit asscribere specialius in rectores vestri similiter intuitu qui cum prioribus in eadem agentes milicia sacre scripture inheretis exordiis ut cum in eloquiis fueritis edocti divinis vestra nunc arte dialetica videlicet conferente que inter verum et falsum divi dicat per vos manifestetur summe cognitio veritatis Exilitate siquidem domus vestre que ad educacionem et exhibicionem scolarium iuxta numerum in vestro electorum collegio hiis diebus non sufficit pio compacientes affectu considerantesque quod labor vester tam prolixus possit esse in ecclesia Dei mutipliciter fructuosus et eo affectantes ferventius mensam vestram que exilis asseritur commodioribus augere stipendiis ecclesiam sancti Laurentii in Iudaismo London per resignationem magistri Hugonis de Warknetheby rectoris eiusdem tunc vacantem cuius estis patroni vicaria in ipsa ecclesia primitus ordinata et ad centum solidos quos vicarius qui pro tempore fuerit de minutis decimis et oblationibus percipiet estimata vobis in proprios usus salvo iure ecclesie nostre sancti Pauli et dignitate et etiam salvo iure archidiaconi eiusdem loci per presentes concedimus et donamus Ita tamen quod vos omnia onera ordinaria et extraordinaria vicarie ipsius ecclesie in omnibus in omnibus hiis libera debitis temporibus agnoscatis In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Dat apud Dakenham pridie kal Decembris anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto et pontificatus nostri anno sextodecimo