Charter Document - 03420338
Charter Number: | 03420338 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1280-1303 Volume 39 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1291 |
Date type: | Internal, Calendar |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Venerabili in Cristo patri domino Robertus dei gratia Bathon et Wellens episcopo Ricardus eiusdem miseratione London episcopus salutem et superne dilectionis continuum incrementum Litteras reverendi patris Iohannes Dei gratia Cantuar archiepiscopi totius Anglie primatis viii kalendas Ianuarii recepimus in hec verba [] Quocirca utriusque superioris auctoritate mandati vobis qua decet reverentia inungimur et mandamus quatinus omnes et singulos in vestra existentes dioecesi qui secundum dictarum litterarum exigentiam sunt vocandi ad diem et locum in eisdem statutos citantes peremptorie vos ipsi legitime com pareatis ibidem recepturi quod convenit apostolice voluntati quid autem in hac parte feceritis una cum citatorum et dignitatum sufficienter designatis nominibus ante predicte comparationis diem vestris litteris patentibus continentibus litterarum seriem nobis saltem per octo dierum spacium rescribentes Valeat vestra veneranda paternitas per tempora diuturna Datum apud Clacketon vii kalendas Ianuarii anno supradicto
Markups
Names Markup:
Venerabili in Cristo patri domino Robertus dei gratia Bathon et Wellens episcopo Ricardus eiusdem miseratione London episcopus salutem et superne dilectionis continuum incrementum Litteras reverendi patris Iohannes Dei gratia Cantuar archiepiscopi totius Anglie primatis viii kalendas Ianuarii recepimus in hec verba []embed Quocirca utriusque superioris auctoritate mandati vobis qua decet reverentia inungimur et mandamus quatinus omnes et singulos in vestra existentes dioecesi qui secundum dictarum litterarum exigentiam sunt vocandi ad diem et locum in eisdem statutos citantes peremptorie vos ipsi legitime com pareatis ibidem recepturi quod convenit apostolice voluntati quid autem in hac parte feceritis una cum citatorum et dignitatum sufficienter designatis nominibus ante predicte comparationis diem vestris litteris patentibus continentibus litterarum seriem nobis saltem per octo dierum spacium rescribentes Valeat vestra veneranda paternitas per tempora diuturna Datum apud Clacketon vii kalendas Ianuarii anno supradicto