Charter Document - 03420326

Charter Document - 03420326


Charter Number: 03420326
Cartulary Title: London 1280-1303 Volume 39
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1292
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos pervenerint hec scriptura Ricardus permissione divina Lond episcopus salutem in Domino sempiternam Pastoralis officii debitum cum vigilanti solicitudine labores agredi nos compellit ut profectibus eorum quos seculo derelicto sub sancte religionis observancia divinis obsequiis et caritatis operibus conspicimus iugiter inherere propensius intendamus ne cuiuslibet occasionis defectus robur quod absit sacre religionis infringat ac eius obtentu nequeant opera pietatis exequi cum effectu Considerantes igitur honestatem et piam et devotam in domino considerationem religiosorum virorum fratris Willelmi prioris et conventus ecclesie sancte Trinitatis prope Alegate Lond quantisque omnibus in suscipiendis hospitibus propter populi confluentiam ad eos in civitate Lond degentes et aliis operibus caritatis premunitur quantum etiam per hospitalitatis incommoda tempore guerre ac pretextu eris alieni casualiter emergentis vix nostris temporibus recuperabilem passi sunt hactenus lesionem necnon quod ad predicta onera supportanda hiis diebus proprie non suppetunt facultates et presertim quod iidem religiosi ecclesiam de Bromefeld nostre diocesis que de eorum patronatu existit eisdem appropriatam canonice inductus possiderunt prout in instrumentis autenticis Walteri de Mandavillai ac bone memorie Roberti quondam Lond episcopi predecessoris nostri insuper et indulgencia felicis recordationis domini Gregorii pape noni ac Ricardi archidiaconi tunc Essex ipsos ad mandatum domini episcopi in possessionem prefate ecclesie inducentis necnon et in inquisitione nuper ad mandatum nostram facta per decanum de Chelmersford super appropriatione et possessione huiusmodi diligenter a nobis inspectis et examinatis vidimus contineri licet ab eadem appropriatione et eius effectu dicti religiosi sui facilitatem ceciderunt ad illam ecclesiam aliquotiens presentando Prefatam ecclesiam de Bromefeld cum omnibus iuribus et pertinentiis suis dictis religiosis et suis successoribus eorumque ecclesie sancte Trinitatis predicte auctoritate pontificali concedimus et appropriamus cedente vel decedente domino Waltero de Widihull ipsius ecclesie nunc rectore in usus proprios in perpetuum possidendam reservantes nobis et nostris successoribus seu locum nostrum tenentibus potestatem inducendi religiosos predictos in corporalem possessionem eiusdem ecclesie cum eam vacare continget salvis et nobis et successoribus nostris episcopali dignitate ac iure et ecclesie nostre cathedrali in omnibus libertatibus et etiam salvo iure archidiaconali Essex et salva insuper vicaria in eadem ecclesia de Bromfeld quam tenore presentis ordinamus in minutis decimis et aliis certis portionibus ad valentiam duodecim marcarum de bonis eiusdem ecclesie de quibus decimis et portionibus dicte vicarie comodius assignandis fieri fecimus inquisitionem per officialem nostrum prout in instrumento quandam inquisitionem huius continentem sigillo officialitatis Lond signato plenius continetur Volumus etiam et ordinamus quod quotiens dicta vicaria vacare contigerit dicti religiosi illum nobis vel successoribus nostris aut locum nostrum tenentibus ad eandem presentabunt quem nos et successores nostri seu decanus et capitulum sancti Pauli sede Lond vacante duxerimus seu duxerint nominandum In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Dat apud Oresete pridie idus Maii anno domini MCC nonagesimo secundo et pontificus nostri duodecimo