Charter Document - 03420302

Charter Document - 03420302


Charter Number: 03420302
Cartulary Title: London 1280-1303 Volume 39
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1300 - 1301
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo principi et domino suo domino Edwardo Dei gratia regi Anglie domino Hibernie et duci Aquitannie Ricardus eiusdem permissione London ecclesie minister salutem in eo per quem feliciter reges regnant Quia electionem de fratre Roberto de Blakeham in priorem monasterii sancti Iohannis Baptiste de Bykenacre nostre dioecesis factam cui prius adhibuistis assensum regium et favorem canonice confirmavimus regie celsitudini humiliter supplicamus ut quod vestrum est in hac parte exequi dignemini tam favorabiliter quam benigne Vos sibi et suo regno conservet altissimus per tempora longiora In cuius rei testimonium sigillum vestrum presentibus est appensum Datum apud Claketon iii Nonas Ianuarii anno domini MCCC