Charter Document - 03420277
| Charter Number: | 03420277 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1280-1303 Volume 39 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Letters Patent |
| Date: | 1294 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo domino Edwardo Dei gratia regi Anglie illustri domino Hibernie et duci Aquitannie Ricardus eiusdem permissione London ecclesie minister salutem in eo per quem feliciter reges regnant Quia electionem quam in monasterio sancte Trinitatis London de fratre Stephano de Watton eiusdem loci subpriore invenimus rite celebratam cuius electionem regium ut est moris prebuiste assensum pontificali auctoritate confirmavimus eum ibidem preficientes ut decuit in priorem vestram excellenciam exoramus quatinus ea que sunt temporalitatis iuxta modum consuetum eidem si placet iubeatis committi cum gratia et favore Vestram excellenciam muneat et protegat ipse Cristus Datum apud Harengeye iii nonas Iunii anno domini MCC nonagesimo quarto
