Charter Document - 03420270
Charter Number: | 03420270 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1280-1303 Volume 39 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1290 - 1299 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo domino Edwardo Dei gratia regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitannie Ricardus eiusdem miseracione London episcopus salutem et cum omni honore reverenciam tam debitam quam devotam Dominacioni vestre notum facimus quod propter eius contumaciam pariter et offensam manifestam maioris excommunicacionis sentencia innodatus in eadem per quadraginta dies et amplius perseverans adhuc incorrigibilis existit claves ecclesie contempnendo [Quocirca vestre celsi]tudini supplicamus humiliter et devote quatinus dictum excommunicatum dis[] exigenciam iuris et regni vestri consuetudinem dignemini cohercere [Valeat dominationis vestre serenitas per tempora] longiora Datum apud Harynghaye nonas Octobris anno domini MCC nonas []