Charter Document - 03420268
| Charter Number: | 03420268 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1280-1303 Volume 39 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1288 - 1289 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo domino Edwardo Dei gratia regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitannie Ricardus eiusdem miseracione London ecclesie minister humilis salutem cum omni reverencia et honore Dominacioni vestre notum facimus quod Thomas de la More de Rothyng Beuchamp propter eius contumaciam pariter et offensam manifestam maioris excommunicacionis sentencia innodatus per quadraginta dies et amplius perseverans pertinaciter in eadem adhuc incorrigibilis existit claves ecclesie nequiter contempnendo Quocirca excellencie vestre supplicamus humiliter et devote quatinus dictum Thomam excommunicatum ad satisfaciendum Deo et ecclesie regia potestate iuxta regni vestri consuetudinem dignemini cohercere Valeat dominacionis vestre serenitas per tempora longiora Datum apud Claketon v idus Marcii anno domini MCCLXXX octavo
