Charter Document - 03420254

Charter Document - 03420254


Charter Number: 03420254
Cartulary Title: London 1280-1303 Volume 39
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1283
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino suo domino Edwardo Dei gratia regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitannie Ricardus eiusdem miseratione London episcopus salutem in eo per quem reges regnant Noverit dominatio vestra quod Willelmus Le Brun et Henricus filius Alexandri carpentarii de Westm propter contumaciam et offensam manifestam sunt maioris excommunicationis vinculo auctoritate ordinaria innodati in qua per quadraginta dies et amplius pertinaciter perseverarunt et adhuc perseverent animo indurato claves ecclesie nequiter contempnendo Quapropter vestre igitur celsitudini supplicamus quatinus dictorum excommunicatorum obstinatam secundum regni vestri consuetudinem maiestate velitis regia cohercere Bene semper in Domino vestra valeat celsitudo Datum apud Suthministr iii kalendas Septembris anno domini MCC octogesimo tertio