Charter Document - 03420253
Charter Number: | 03420253 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1280-1303 Volume 39 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1283 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo domino Edwardo Dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitannie Ricardus eiusdem miseratione London ecclesie minister salutem in eo per quem reges regnant Noverit dominatio vestra quod Iohannes de sancto Neotho de War et Adam Paris de Sandon in comitatu Hertford commorantes maioris excommunicationis sententia propter eorum contumaciam pariter et offensam manifestam sunt auctoritate ordinaria innodati in qua per quadraginta dies et amplius pertinaciter perseverarunt et adhuc perseverant animo indurato claves ecclesie nequiter contempnendo Vestre igitur celsitudini supplicamus quatinus dictorum excommunicatorum obstinatam secundum regni vestri consuetudinem maiestate regia cohercere velitis Bene semper in Domino vestra valeat dominatio reverenda Datum apud Suthministr xi kalendas Septembris anno domini MCC octogesimo tertio