Charter Document - 03420252
Charter Number: | 03420252 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1280-1303 Volume 39 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1283 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentisimo domino suo domino Edwardo Dei gratia regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitannie Ricardus eiusdem miseratione London episcopus salutem in eo per quem reges regnant Noverit dominatio vestra quod Walterus filius Ade clerici de Berle et Cecilia de Aleton propter eorum contumaciam multiplicatam pariter et offensam manifestam sunt maioris excommunicationis sententia auctoritate ordinaria innodati in qua per quadraginta dies et amplius perseverarunt animo indurato claves ecclesie nequiter contempnendo Vestre igitur celsitudini supplicamus quatinus dictorum excommunicatorum obstinatam maiestate regia cohercere velitis Bene semper in Domino vestra valeat dominatio reverenda Datum apud Hadham v kalendas Augusti anno domini MCC octogesimo tertio