Charter Document - 03420242

Charter Document - 03420242


Charter Number: 03420242
Cartulary Title: London 1280-1303 Volume 39
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1283
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino suo domino Edwardo Dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitannie Ricardus eiusdem miseratione London episcopus salutem in eo per quem reges regnant Noverit excellentia vestra Petrum le Keys molendinarium de Suthministr pro sua contumacia pariter et offensa manifesta excommunicationis sententia auctoritate ordinaria esse innodatum in qua per quadraginta dies et amplius perseveravit et adhuc animo perseveret indurato in proprie salutis non leve periculum et grave scandalum plurimorum claves ecclesie pertinaciter contempnendo propter quod vestre celsitudini supplicamus quatinus dicti excommunicati reverentiam maiestate regia secundum regni vestri consuetudinem cohercere velitis Bene semper in domino valeat vestra excellentia reverenda Datum apud Suthminitr iii nonas Aprilis anno domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo