Charter Document - 03420239
Charter Number: | 03420239 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1280-1303 Volume 39 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Certification |
Date: | 1281 - 1282 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras audituris Ricardus miseratione divina London episcopus salutem in domino sempiternam Universitati vestre notum facimus quod cum Robertus dictus Cole de Wytele clericus super eo quod dicebatur contra []atum regis et regni furtum commisisse irretitus fuisset et pro eo captus et carceri macipatus et demum per iusticiarios tunc itinerantes in Essex nobis ad iudicandum in foro ecclesiastico secundum libertates ecclesiasticas liberatus tandem premissis publice denunciationibus in ecclesiis locorum in quibus super hoc dicebatur diffamatus ut certis die et loco ad hoc specialiter assignatis ipsum attachiare vel contra eum alio modo volentes procedere coram nobis vel nostro commissario in forma iuris contra eum propositurum quod prosequi cum effectum voleb [] Quia nullus comparuit contra ipsum aliquid in hac parte proponens idemque clericus super inposito sibi crimine se op[] bine purgaturum demum super crimine prescripto coram [] officio nostro per nos ad hoc specialiter deputato canonice se purgavit propter quod ipsum a crimine prenotato urgatum legitime pronunciavit immunem et suam bonam famam restituens iusticia exigente In cuius rei testimonium has litteras nostras sibi feri fecimus sigillo nostro patentes Dat apud Storteford in kalen Februarii anno domini MCCLXXX primo