Charter Document - 03420227
Charter Number: | 03420227 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1280-1303 Volume 39 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Gratitude |
Date: | 1280 - 1291 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabili in Cristo patri domino R Dei gratia Bathon et Wellen episcopo R eiusdem miseracione London ecclesie minister salutem et fraterne caritatis augmentum continuum cum desiderio complacendi Pro multis bonis et beneficiis nobis a vestra paternitate collatis et presertim pro licencia transfretandi nobis per vos repetatis iam vicibus impetrata vobis ex toto corde gratos referimus et ad gratiarum attingimus actiones verum licet mercii quos ad dominum regem nuper sicut satis direximus vices nostras gerendi dum fuissemus transeuntes [] vobis Walliam arriperent nobis se[] firmam dedissent ex quibusdam tamen []aspis a domino rege in personam nostram prolatis tantum quod pre[] ob[] reditu penitus recusabant Et quia alios ad tam d[]nus ydoneos impetrare nequirimus nisi regis r[]ere compellum hac parte proposito sic frustrati vestre igitur paternitati supplicamus affectu quatinus hanc vestri invitacionem prosequi non voluntariam siquidem se[] tam ex[] tam habentes illud ad culpam lenitatis si placitum nobis non imputare velitis Bene semper in domino valeatis Dat apud Loddeswith iii idus Decembris